Chapter 45
- Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus coram astantibus, unde clamavit: “ Egredimini, cuncti, foras! ”. Et nemo aderat cum eo, quando manifestavit se fratribus suis.
- Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Aegyptii omnisque domus pharaonis.
- Et dixit Ioseph fratribus suis: “ Ego sum Ioseph! Adhuc pater meus vivit? ”. Nec poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.
- Ad quos ille clementer: “ Accedite, inquit, ad me ”. Et cum accessissent prope: “ Ego sum, ait, Ioseph frater vester, quem vendidistis in Aegyptum.
- Nolite contristari, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum.
- Biennium est enim quod coepit fames esse in terra, et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit nec meti.
- Praemisitque me Deus, ut reservemini super terram, et servetur vita vestra in salvationem magnam.
- Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum, qui fecit me quasi patrem pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti.
- Festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei: "Haec mandat filius tuus Ioseph: Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti; descende ad me, ne moreris.
- Et habitabis in terra Gessen; erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum, oves tuae et armenta tua et universa, quae possides.
- Ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia, quae possides".
- En oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quia os meum est, quod loquitur ad vos.
- Nuntiate patri meo universam gloriam meam in Aegypto et cuncta, quae vidistis. Festinate et adducite eum ad me ”.
- Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit, illo quoque similiter flente, super collum eius.
- Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos. Post quae ausi sunt loqui ad eum.
- Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: “ Venerunt fratres Ioseph! ”. Et gavisus est pharao atque omnis familia eius.
- Dixitque ad Ioseph, ut imperaret fratribus suis dicens: “ Onerantes iumenta ite in terram Chanaan
- et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me; et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae.
- Praecipe etiam: tollite plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum vestrorum ac coniugum et tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes.
- Nec doleatis super supellectilem vestram, quia omnes opes Aegypti vestrae erunt ”.
- Feceruntque filii Israel, ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere.
- Singulis quoque proferri iussit vestimentum mutatorium; Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque
- vestimentis mutatoriis. Patri suo misit similiter asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas triticum et panem et cibum pro itinere portantes.
- Dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait: “ Ne irascamini in via! ”.
- Qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob
- et nuntiaverunt ei dicentes: “ Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti! ”. At cor eius frigidum mansit; non enim credebat eis.
- Tunc referebant omnia verba Ioseph, quae dixerat eis. Cumque vidisset plaustra et universa, quae miserat ad adducendum eum, revixit spiritus eius,
- et ait: “ Sufficit mihi, si adhuc Ioseph filius meus vivit. Vadam et videbo illum, antequam moriar ”.